Psalms 97

CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: haec, etsi saepe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexterae. AUG. Majus est quod totum orbem a morte aeterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. AUG. Qui salvat et justificat. Futura sub velamine praedixerunt prophetae: sed velamen ablatum est, cum AUG. est quo promisit, hanc sequitur quia reddidit. Sed cui? id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem. ID. Quia non quibusdam tantum datus est Christus. CASS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex. AUG. Aeris, quae tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni haeret, et eam superat. HIERON. In tubis ductilibus, argenteis, more Judaeorum. Mystice, productis sub malleo universae terrae, id est diabolo. AUG. Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: ID. Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito. Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed etc. CASS. Id est, omnem peccatorem. . Omnes terrenos. AUG. Quia non meruerunt misericordiam. CASS. Fideles de Judaeis et gentibus, qui capient aequa meritis.
Copyright information for VulgGlossa